# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3.99-125

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 3.99 to 3.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.99

nolite timere. Vano enim timore homines de Christo isla senserunt, auendentes honorem ejus et majestatem r et noa putant quod sic potuerit nasci, qui sic meruit clarificari, tanquam expavescentes super mare ambulantem. Quo facto, honoris ejus excellentia figuratur: atque ita quod phantasma esset, existimant. Sed cum ille dicit, Ego sum; quid aliud diicit, nisi non in 1 se esse quod non est? Itaque si carnem ostendit, caro erat; si ossa, ossa erant; si cicatrices, cicatrices crant. Non enim erat in illo, Eat, et Nom; sed, Eat in illo erat, sicut Apostolus dicit (II Cor. 1,19). fode est vox illa, Fidite, ego sum; nolite timere. Hoc est, Nolite sicexpavescere meam dignitatem. ut mihi velitis auferre veritatem. Etsi super mare ambulo, etsi elationes et fastus sæculares tanquam rabidos fluctus sub pedibus habeo, tamen verus homo apparui, tamen verum de me Evangelium meum predicat, quod ex virgine natus sim, quod Verbum caro factus sim; quod verum dixi, Palpate, et videte, quia spiritus ossa non nae, sicut me vet habere (Luc. XXIV, 39): quod manus dubitantis vera vulnerum meorum vestigia tractaverunt. Itaque, Ego sum; nolite timere. CAPUT VIII. — 9. Error alius itidem figuratus. Non autem illos solos significat ista res, quod putaverunt discipuli quia phantasma est; non illos solosdesignat, qui humanam carnem habuisse Dominum negant, et aliquando etiam eos qui in navi sunt caeca pravitate perturbant: sed etiam illos qui Dominum putant in aliquo fuisse mentitum, et ea quæ minatus est impiis, eventura esse non credunt.-Quasi in parte sit verax et in parte mendax, veluti phantasma apparens in verbis, quasi quod est ct non est. Sed qui bene intelligunt vocem dicentis, Ego sum; nolite timere: jam credunt omnia verba Domini, ut quemadmodum sperant præmia quae promittit, ita poenas timeant quas minatur.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
