# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 31.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/31.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/31.2

CAPUT PRIMUM. — 1. Seminare in lacrymis omnium est Christianorum. Psalmus qui cantatur Domino, videtur sanctis martyribus couvenire: sed si membra Christi sumus, sicut esse debemus, ad omnes nos pertinere intelligamus. Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos 2. Quo cuntes, et unde vemientes? Quid seminantes in lacrymis? quae sunt semina? qui manipuli? Euntes in mortem, venientes a morte. Euntes nascendo, venientes resurgendo. Scminantes opera bona, metentes mercedem æternam. Semina ergo sunt nostra, quidquid boni fecerimus, manipuli nostri, quod in fine recipiemus. Si ergo bona sunt semina, bona opera; quare cum lacrymis, dum liilarem datorem diligat Deus (II Cor. IX, 7)? Martyrum passio ct merces in Psalmo prædicta. Hic primum videte, charissimi, quomodo maxime ad beatos martyres verba ista pertineant. Nulli enim tantum impenderunt, quam illi qui sc ipsos impenderunt: sicut dicit apostolus Paulus, Et ipse impendar pro animabus vestris (Id. XII, 15). Impenderunt cnim se ipsos confitendo Christum; ct implendo in ejus adjutorio quod dictum est, Ad mensam magnam sedisti, scito quoniam talia te oportet præparare ( Eccli. xxxi, 42). QUOe est magna mensa, nisi uude accipimus corpus Christi et sanguinem? Quid est, Scito quoniam talia te oportet præparare; nisi quod beatus Joannes exponit, Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus, pro fratribns animas ponere (I Joan. III, 16)? Ecce quantum impenderunt. CAPUT II. — Sed numquid perierunt, quando securitatem a Domino etiam de capillo acceperunt (Luc. XXI, 18)?Perit manus, ubi non perit pilus? Perit caput, ubi non perit capillus? Ubi non perit palpebra, perit oculus? Hac erGo accepta magna securitate, impenderunt se ipsos. Operibus ergo bonis seminemus, cum tempus est, dicente Apostolo, Qui parce seminal, parce et metet (II Cor. ix, 6). Infatigabiles, inquit, cum tempus habemus operemur bonum ad omines, maxime autem ad domesticos fidei. Et iterum: Bonum, inquit, facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus 1 (Galat. VI, 10, 9). Qui defecerit in seminc, non gaudebit in messe.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
