Latin
31.5.1 to 31.5.25
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 31.5.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Infirmiores Christiani quidam in lacrymis seminantes. Quare ergo in lacrymis, cum omnia bona opera nostra habere debeant bilaritatem? Et quidem de martyribus dici potest, quia cum lacrymis seminaverunt. Fortiter enim certaverunt, et in magnis tribulationibus fuerunt. Nam ut corum lacrymas Christus consolaretur, transtulit eos et transfiguravit eos in se, et dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem. Verumtamen, fratres mei, videtur mihi quod caput nostrum infirmioribus suis membris compassum est, ne de se forte membra infirma desperarent, ei sicut est humana fragilitas, morte propinquante perturbarentur, ct dicerent non se ad Deum pertinere; nam si pertinerent, gauderent. Ideo prius Christus dixit2, Tristis eat amma mea usque ad morlem. Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. xxvi, 58, 59). Quis hoc dicit? Quae potestas, quae infirmitas? Audite quae dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollet eam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam (Joan. x, 18). Hæc potestas tristis erat, quando facicbat quod non faceret, nisi voluisset. Potestate enim fecit, non conditione; quia ipse voluit, non quia Judæus potuit. Transfiguravit ergo in se infirma membra corporis sui. Et forte de illis dictum est, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent: id cst, de infirmioribus. Non enim in lacrymis seminabat ille ipsius Christi magnus præco, quando dicebat: Ego enim immolor, et tempus meæ resclutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de ccetero superest mihi corona justitiæ, corona de manipulis; superest, inquit, mihi corona justilice, quam reddet mihi Dominus in ilia die justus judex (II Tim. IV, 6-8): quasi diceret, Reddet mihi messem, cui me ipsum impendo sementem. Hæc verba, quantum intelligimus, fratres, exsultantis sunt, non plorantis.