# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 31.5.94-122

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 31.5.94 to 31.5.122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/31.5.94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/31.5.94

Plorando exigit I bonum opus, plorando commendat bonum opus quod fecit. Crebræ ergo sunt lacrymæ justorum, sed in ista via: numquid in patria? Quare non in patria? Quia venientes venient in exsultatione, portantes manipulos suos. Felicitas '.uit, numquid lacryma redit? Pono autem illi qui hic inaniter plorant, inaniter rident, cupiditatibus suis dissipati, quando fraudantur gemunt, quando fraudant exsultant: plorant et ipsi in via ista, plorant et ipsi; Red non in exsultAtione. Venientes autem veniem in exsultatione, portantes manipulos suos. Quid colligunt, quinihil semna verunt? Imo colligunt, scd quod seminaverunt: quia spinas seminaverunt, ignem colligunt; et eunt non de fletu ad risum, sicut sancti, Euntes ibantet flebant, mittentes semina sua, venienves autem venient in exrsultatione: illi a fletu ad flelum, a fletu eum risu ad fletum sine ri u. Quid enim illis fiet? Quo eunt quando resurrexerint? Quo, nisi quo Dominus dixit, Ligate illi manus et pedis, et projicite illum in tenebras exteriores? Age, quid potea? Tenebræ erunt, et dOlor noh erit? Forte palpabunt, sed nondolebunt? non videbunt, sed non cruciabumtur? Absit! Non solæ tenebrae erunt, non eis sola tollitur species qua gandebant, sed datur etiam quod in æternum gemant. Nc contemneres cnim tenebras, quisquis es nagiirosus. qui sol propter tua mala facta, ct propter lasciva adulteria non solum tenebras non horrere, sed quærere, qui soles plus gaudere quando lucerna exstinguitur: non talcs tenebras habebis ubi gatrdeas, ubi læteris, ubi te voluptatibus carnis oblectes, non sic erunt ipsæ tenebræ. Sed quomodo erunt? Hi erit fletus et stridor dentium ( Matth. XXII, 13). Tortor sinc delectu, tortus sine defectu. Nee qui torquet, fatigatur; nec qui torquetur, nrorilur. Erunt ergo ætern:c lacrym.c illis qui sic vixerunt, erunt æterna-gaudia sanctornm, quando venientes tentent iit exsultatione, portantes manipulos suos.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
