Latin
32.12.24 to 32.12.52
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 32.12.24-52
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIV. —14. Cupiditatis tentatio. Breviter ergo, fratres, si volumus bene vivere, plus amemus quod promittit Deus, quam quod promittit hic mundus; et plus timeamus quod minatur Deus, quam quod minatur hic mundus. Numquid magnum aliquid aut longum est quod diximus? Venit tentatio tibi alicujus fraudis, vis facere fraudcm, ut acquiras pecuui un: promittit Deus fraudem non facientibus sempiterna regna coelorum, vincit te cupiditas ad pecuniam. Nam quis est qui nolit regna coelorum? Scd plus velle terrena, hoc est peccare: plus velle quod præsens est, non credere quod futurum est; plus velle quod videt homo, et non desiderare quod pro. mittit Dens: cum id quod videl homo, eliam ab oculis potest auferri, etiam possessum potest amitti; id autem quod promittit Dens, nec oculo carnis videri interim potest; et cum quisque ad Dei promissa pervenerit, non timet ne amittat; quia ncmo est potentior illo qui dedit. Itaque, fratres, hærete (haritate promissis Dci; et non vos superabunt cnpiditates sæculi. CAPUT XV. —15. Timoris tentatio. Rursum timoris tentatio advenit: dicit tibi qnisqne, Dic pro me falsum testimonium. Primo promittit: sed cum non deceperit, si forte præponas promissa Dei pollic tationi hominum, non vincit cupiditas; per comminationem tentat, et incipit minari horribilia. Potens est forte in civitate, potens in saeculo, videtur posSe facere quod minatur. Vincit te timor præsentis mali: quod et posset a te utique Deus avertere, si hoc illi videretur prodesse tibi; et si nollet avertere, intelligere deberes quia non tihi permitteret evenire, nisi ct hoc sciret prodesse tibi. Avertit ignem a tribus pucris idem Deus. Numquid mutatus est Deus, quia non avertit gladium a martyribus? Idem ipse fuit Deus trium puerorum, qui fuit Machabæorum. Illi de igne evascrunf.