Latin
32.12.89 to 32.12.111
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 32.12.89-111
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc enim putabant illi alienigenæ; totam felicitatem in rebus temporalibus, lolaai suavitatem in umbra ponebant, non in ipsa luce, non in ipsa vrritate. Idco in isto psaSmo, qni ad Goliam est, attendite posteriora Psalmi: omnino lucidissimis verbis et enodalissimo sermone, qni non quærat interpretem aut expositorem; sed misericordia Dci ita sunt posita, ut nemo dicat, Ecc boc quomodo voluit dixit, et pro ingenio suo interpretatus est, sensit ut voluit: sic sunt posita, ut nemo sc cxcusct. Posita sunt antemi a David diceutc, id cst, a nova vita, Christi vita, vita quæ per Christum nobis data est; insultans vitæ veteri, felicitati vcteri hominum, ct illis qui in eam spem ponunt, ct illis qui adipiscuntur eam, et in illa gaudent. CAPUT XIX. —19. Felicitas impiorum nonnullis scandalum. Superflua petent propitio Deo non exauditur. Videntur enim justi laborare in hoc sæculo, et injusti feliciter in hoc sæculo vivere: et quasi dormiat Deus, negligens res humanas, illi plerumque extolluntur impunitatc, isti plerumque franguntur infirmitate, et putant sibi nihil prodesse quod bene vivunt, quia non habent ca quibus videntur abundare peccatores, scelcrati et impii homines. Et quamdiu talia rogant a Deo, ut pro magno sibi præstentur, tamdiu errant; et cavendum cst ne dentur in potestatem cupiditatis suæ. Nam dictum est, Dedit illos Deus in concupiscentias cordis eorum (Psal. LXXX, 13). Et magis propitius est Deus, quando superflua et nugatoria petentem non exaudit ut det, sed cxaudit ut sanct non dando. Etenim quare isti quærant iiomines,. quis non videt? Ut in laxuriis suis consumant, et in nugis, et in insanissimis spectaculis, a Dco (a) quærunt homines habere ista. CAPUT XX. —20. Divitiarum abusus. —Da mihi hominem de sæculo, petat a Dco divitias; dentur, et vide innumerabiles consequi laqueos mortis ejus.