Latin
32.24.67 to 32.24.93
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 32.24.67-93
Unproofread scanNot analysed yet
Uinle, nisi de fructibus suis? Et dicam animæ meæ: Habes mulia bona, satiare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; quæ præparasti. cujus erunt (Luc. xn, 16-20)? Sicut ergo in Evangdio, fratres, insultatum est homini gaudenti de temporali fcJicilate, quamvis illi felicitas de agro proprio esset, non de rapinis alienis: sic ct in isto psalrno temporali felicitati insultatur, ut discat anima innovata et rcgenerata per gratiam lactis, illam desiderare perpetuam ct sempiternam bcatitatcm. Ideo vide quomodo connectat: Quorum filii corum sicut novellæ constabilitæ; filiæ eorum ornatæ ut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc. Oves eorum fecundæ, multiplicantes in exitibus suis: boves eorum crassi. Non est ruina sepis, neque exitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui hæc sunt. Sed qui dixeiunt? Quorum os locutum cst vanitatem. Superius enim descripti sunt. CAPUT XXVIII. —28. Beatus populus quis. Tti autem quid dicis? Nam illi beatum dixerunt populum cui hæc sunt. Ego quid d:co? Beatus pope lus cujus est Dominus Deus ipsius. Ergo ille est beatus populus, qui pro filiis suis et pro filiabus ornatis, pro crassitudine boum, pro fecunditate ovium, pro plenitudine cellariorum, pro integritate aedificiorum, pro pace ac litibus ct jurgiis civilibus, pro ista omni felicitate, Deum suum vult possidere, ut ipsum habeat pro omnibus, qui condidit omnia, et dicat, Mihi autem adhcerere Deo, bonum eat (Psal. LXXII, 28): colat eum gratis; colat quando ista dat, et quando aufert, et quando non dat: et nibil sic timeat, quam ne ipse se auferat. Itaque christianus populus, fratres, qui dicit in cordesuo, Quidquid vult auferat, se ipsum mihi non auferat, Beatus est populus, cujus est Domiuus Deus ipsius.