# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 32.5.186-192

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 32.5.186 to 32.5.192. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/32.5.186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/32.5.186

Invenit illum aliquid timentem, monet ut fugiat, quod illum invenit timere; monet ut adipiscatur, quod illum invenit cupere: et per has duas januas cupiditatis ct tim oris intrat. Claude illas, et imples Apostoli illud in hodierna lectione. Non detis locum diabolo ( Ephes. IV, 27). Ibi enim voluit ostendere Apostolus, qnia quamvis intret et possideat diabolus; bomo illi tamen locum dedit, ut posset intrare.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
