# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 34.6.1-49

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 34.6.1 to 34.6.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/34.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/34.6.1

CAPUT PRIMUM. — I. Canticum novum cantare, cujus sit. Admoniti sumus cantare Diuino canticum novum. Homo novus novit canticum novum. Canticum, res est hilaritatis; et si diligentius consideremus, res cst amoris. Qui ergo novit novam vitam amare, novit canticum novum cantare. Quæ sit ergo vita nova, commonendi sumus propter canticuu novum. Ad unum enim regnum pertinent omnia. bomo novus, canticum novum, Testamentum novum. Ergo homo novus, et cantabit canticum novum, et pertinebit ad Testamentum novuiu. A. Charitas ex Deo. Nemo est. qni non amet: sed quæritur quid amet. Nun crgo admouemur, ut non amemus: sed ut crigamus quid amemus. Sed quid elisimus, nisi prius eligamur? Quia nec diligimus, nisi prius diligamur. Joannem apostolum audite. Ille est apostolus, qui super pectus Domini discumbebat, et in eo convivio cœlestia secreta bibebat (Joan. XIII, 23 ). Ex illo potu, et ex illa fclici ebrietate ructavit, In principio erat Verbum (Id. I, 1). Humilitas excelsa, et ebrietas sobria! Ille ergo magnus ructator, hoc est predicator, inter caetera quae bibit de Dominico pecctore, etiam hoc dixit: Noa diligimus, quia ipse prior dilexit noa ( I Joan. iv, 10). Multum enim dederat homini, quandoquidcm de Deo loquebatur, dicendo, Nos diligimus. Qui? quem? Homines Deum, mortalci immortalem, peccatorcs justum, fragiles immobitem. factura fabrum. Nos dileximus1: ct. hoc undo nobis? Quia ipse prior dilexit nos. Quære unde bomini diligere Deum: nec invenies omnino, nisi quia prior illum dilexit Deus. Dedit sc ipsum quem dileximus: dedit unde diligeremus. Quid enim dedit, undo diligeremus, apertius audite per apostolum Paulum: Charitas, inquit, Dei diffusa est in. cordibus nostris. Unde? num forte a nobis? Non. Ergo unde? Per Spiritum sanctum qui datus cat nobis (Rom. v, 5). CAPUT II. — 3. Amamus Deum de Deo. I dola cur.dis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
