Latin
34.6.50 to 34.6.83
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 34.6.50-83
Unproofread scanNot analysed yet
Habentes ergo tantam fiduciam, amemus Deum de Deo: imo quia Spiritus sanctus Deus est, amemus Deum de Deo. Quid enim plus dicam; amemus Deum de Deo? Certe quia dixi, Charitas Dei diffusa eat in cordibus nostris per Spivitum sanctum qui datus est uubis; idco est consequens ut quia Spiritus sanctu. Deus est, nec diligere possumus Deum, nisi per Spiritum sanctum, amemus Deum de Deo. Hine est ergo consequens. Audite apertius ipsum Joannem: Deus charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet, ct Deus in illo manet (I Joan. iv, 8, 16). Panum est dicere, Charitas ex Dco est. Quis nostrum auderet dicere quod dictum est, Deus charitas est? Dixit qui noverat quod babebat. Quid ergo humana imaginatio et volatica cogitatio fingit sibi Deum, et in corde suo fabricat idolum, componens qualem potest cogitare, non qualem meruit invenire? Talis est Deus? Nou, sed talis est. Quid lineamenta disponis? quid membra componis? quid staturam placifam formas? quid pulchritudinem corporis imaginaris? Deus charitas est. Quis colorest in charilate? quæ lineamenta? quae forma? Nihil horum videmus; et tamen amamus. 4Amor infimus. Audeo dicere Charitati vestrae: in inferioribus attendamus, quod in superioribus inveniamus. Ipse amor infimus atque terrenus, ipse amor sordidus et flagitiosus, qui corporis pulchritudines consectatur, aliquid nos admonet unde ad supefiora et mundiora surgamus. Amat aliquis lascivus et impudicus pulcherrimain fennnam: movet quidem corporis pulchritudo, sed intus quæritur amoris vicissitudo. Si enim audiat quod illa oderit cum, nonne omnis ille aestus et impetus circa membra pulchra frigescit, ct ab co quod intenderat quodam modo resUit, avertitur, offenditur, odissc etiam ipse incipit quod amabat? Numquid forma mutata est? Nonne ibi sunt omnia quæ ilłexerant? Ibi sunt: et tamen ardebat in eo quod videbat, ct de cordc exigebat' quod nun videbat.