# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 35.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/35.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/35.2

Haec proinde quæstio nisi fuerit soluta, turbabit. Domino autem adjuvante solvetur, si primitus illud veritate certissima definitum, fixum atque immobile teneamus, nec bonum quemquam bono alterius, nec malum malo alterius esse posse. Hinc cnim ait Apostolus, Unusquisque nostrum proprium onus portabit (Galat. VI, 5): et alibi, Igitur unusquisque nostrum pro se rationem reddet (Rom. XIV, 12): et iterum, Opus autem suum probet unusquisque; et tunc in samelipso tantum gloriam habebit, et non in altero (Galat. VI, 4). Hoc etiam per prophetam Ezechielem dicitur: Anima patris mea est, anima filii mea est; anima quce peccaverit, ipsa morietur (Ezich. XVIII, 4). Tounn illum locum sic explicat, ut ostendat nec ix nis parentum sublevari filios malos, nec malis opprimi bonos. Qua vcracissima sententia propter nosmetipsos primitus ac firmissime constituta, restat inspicere quid aliis impertiamur officii; diligentissime distinguentes quem nostræ salutis appetamus effectum, quem proximis reddamus affectum. Si bonus es, non quidem alterius bono, sed tuo bonus es: verumtamen eo ipso tuo bono quo bonus cs,etiani bono alterius, non mutuata bonitate, sed mutua dilectione congaudes. Item si malus cs, non malus cs malo alieno, scd tuo: eodcm qnoque tuo malo non diligis proximum tanquam te ipsum; neque cnim diligis vel te ipsum. Diligis quippc iniquitatem accrrimam inimicam, non tibi extrinsecus admotam, sed abs te tibi intrinsecus factam: quæ ut iacilius vincat te, faves ci contra te. Ita quod te odcris aperte convinceris, cum cam diligis, a qua turpiter vinceris. Neque enim divinum eloquium falsetur, quo dictum est, Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. x, 6).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
