# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 35.5

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/35.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/35.5

Hinc est ergo, quod bonus co bono quo bonus cst, el bono alterius gratulatur, et malo alterius contristatur. Ac per hoc tali proximo; quoniam ipse vcrius dicitur proximus, qui te de proximo attendit, hoc est misericorditer respicit; tali ergo proximo utique, si sapiens fueris, et libi et illi eris: non quia bono tuo bonus erit, sed quia bono suo boni tui. dilector erit. Si autem malus evaseris, non cum illo, sed solus hauries mala. Neque cnim malo tuo malus erit, sed in Luo misericors crit. Moestificat cum malitia, sed non scquitur poena sua: irrogat illi tristitiam, non cum illo communicat injustitiam. Malus itaqnc non cum proximo bona, sed solus hauries mala; quia tristitiam illam, quam de te habct bonus, suo bono habel, et tuo malo. Illa tristitia illius indicatdilectionem, tuam perditionem: te damnat, illum coronat; te deprimit, illum erigit. Ideo etiam scriptum est, Obedientes estote prœpositis vestris: ipsi enim vigilant pro animabus vestris tanquam rationem reddituri: ut cum gaudio hoc faciant, et non cum trislitia; neque enim expedit vobis (Hebr. XIII, 17). Vobis ergo uon expedit illorum tristitia prægravari. Nam tUis expedit de nostra malitia contristari. Bonos ergo proximos deputa; et esto bonus, tuo quidem bono, non illorum; et ipso non abs te libi dato, sed divinitus impertito. Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Atque ita, Si sapiens fueris, tibi sapiens eris, ct proximis tuis, quibus bonum est de tua bonitate lætari. Si autem malus evaseris, solus hauries mala, non etiam illi, quibus et hoc bonum est de tua malitia contristari.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
