Latin
36.3.1 to 36.3.26
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 36.3.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Exposito verborum Scripturæ. Sancta Scriptura, quai modo in nuribus,c- Itris lecta cst, admonuit nos, imo per illam Deus qui jubct nobis loqui ad vos, quærere vobiscum et pertractare quid sit, et quid sibi velit quod lectum est: Sunt qui se divites affectant, nihil habentes; et sunt qui se humiliant, cum sint divites. Non enim arbitrandum est, neque omnino credendum, quod de istis divitiis, quibus inflantur superbi, de visibilibus istis dico atque terrenis, curaverit Scriptura sancta nos admonere, ut vel cas pro magno habeamus, vel non habere timcamus. Quid enim prodest homini, ait aliquis, qui se divitem videri affectat, cum nihil habeat? Istum notavit Scriptura atque reprehendit. Sed nec ille valde admirandus aut imitandus est et pro magno habendus, quem videtur in laude posuisse, si temporales atque terrenas divitias intellexeris. Et sunt, inquit, qui se humiliant, cum sint divites. Ille recte displicet nobis, qui cum nihi! habeat, se divitem affectat. Quid? iste placct nobis, qui cum sit dives, humiliat se? Forte placet quia humiliat sc: non tamen placet quia dives est. CAPUT II. —i. Divitiarum morbus, superbia. Accipiamus crgo et hoc: non indecorum cst, nec inhonestum, nec inutile, quod Scriptune sanctae nobis commendare voluerint humiles divites. Nihil enim in divitiis tam timendum cst, quam superbia. Denique npostolus Paulus hoc admonet Timotheum: Præcipe, inquit, divitibus hujus mundi, non superbe sapere (1 Tim. vi, 17). Nun enim divitias expavit, sed morbum divitiarum. Morbus autem divitiarum est superbia mag' a. Nam grandis animus cst, qui inter divitias isto morbo non tentatur: major animus divitiis suis, qui eas vincit, non concupiscendo, sed contemnendo. Magnus est ergo dives, qui non sc ideo magnum putat quia dives est: qui autem ideo se magnum plUit, superbus et egenus est;