# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 36.4.170-196

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 36.4.170 to 36.4.196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/36.4.170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/36.4.170

Sed illud potes auferro et habere: fidem si minando abstuleris, ct ego perdo, ct tu non habcbis. Non ergo facio quod hortaris, non curo quod minaris. Sed potes sæviendo etiam de I'atria me pellere. Nocuisti, si illuc me expuleris, ubi Deum meum invenire non possum. Forte valebis etiam occidere. Ruente carnali domo, incolumis habitator abscedo, et ad illum cui servo fidem securus exibo, et te amplius non timebo. Vide enim quid minaris, ut falsum testimonium dicam: mortem minaris, sed corporis. Plus ego eum timeo, qui dixit, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I. 11). Ilis divitiis incus plenus et opimus, talia minanti vel meliora respondet. Pauper autem non suffert minas. CAPUT XI. — 11. Divitiæ veræ a Deo expetendæ. Simus ergo divites, ct timeamus esse paupercs. Quæramus autem impleri cor nostrum divitiis ab illo qui vcre dives est. Et si forte unusquisque vestrum intrat in cor suum, et illic divitias islas non invenit, pulset ad divitem: fiat ante januam illius pius mendicus, ut sit illo donantc dives impletus. Et vere, fratres mei, paupertatem nostram, egestatem nostram debemus Domino Deo nostro confiteri. Hanc confitebatur Publicanus, qui nec oculos ad coelum audebat levare. Non enim habebat cum qua substantia levaret oculos suos homo peccator. Attendebat ad inanitatem suam: sed plenitudinem Domini cognoscebat, noverat sc ad fontem venisse sitientem. Aridas fauces ostendebat, pie ubera implenda pulsabat: Domine, inquit, tundens pectus, oculos dejiciens in terram, propitius esto mihi peccatori. Dico ego, quia jam ex aliqua parte dives erat, cum ista cogitabat et petebat. Nam si adhuc omni modo pauper crat, hujus confessionis gemmas unde proferebat? Sed tamen abundantior et plenior de templo descendit justificatus. Ille autcm Pharisæus ad orationem ascendit, et nhil rogavit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
