# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 37.12.1-30

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 37.12.1 to 37.12.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/37.12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/37.12.1

Manus sua, extendit ad utilia. Quantum extendit has manas? A mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis (Psal. LIat, 8), quo perventi 1. Unde non frustra dictum est, In dexteram et sinistram extende (Isai. LIV, 3). Extendit manus suas, sed ad utilia. CAPUT IX. - 13. Brachia quoque sua firmavit in fusum. Non ab infundendo: scd in illud instrumentum lanificii, quod vocant fusum. De fuso isto, quod Dominus donat, dicam: neque cnim ista lanifici a sunt a viris aliena. Audite quid sit, Brachia sua firmavit in fusum. Potuit dicere, In colum. Fusum dixit, forte non frustra. Quamvis possit videri, nee absurde intelligi de fuso lanificium significatum I de lanificio honum opus, tanquam casLc mulieris et matronæ impigræ ct diligentis: tamcn ego, charissimi, in isto fuso, qnod intelligo, non tacebo. Omnis qui vivit in bonis operibus in sancta Ecclesia, non neglector, sed effector præceptorum Dci, quid faciat cras, nescit; quid fecerit hodie, scit. De futuro opere timet, de præterito gaudet: et ut perseveret in bonis operibus, vigilat; ne torte negligens futurorum, perdat præteritum. In orando tamen Domino, in omni deprecatione sua, non babet firmam conscientiam dc opere futuro, scd de præterito; eX co quod fecit, non ex co quod facturus est. Jam ergo si hoc verum esse mecum videtis, attendite in lanificio duo instrumenta ista, colum et fusum. In colo lana involuta est, quæ filo ucenda et nenda transcalin fusum. Quod in colo est involutum, cst futurum: quod in fuso collectum est, jam præteritum est. Opus ergo tuum in fuso est, non in colo. In colo enim est, quod facturus es; in fuso, quod fecisti. Vide ergo si aliquid hahcs in fuso, ubi tirmentur brachia tua. Ibi crit rtis conscientia lua, ibi securus Deo dices: Da, quia dedi;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
