Latin
37.12.31 to 37.12.55
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 37.12.31-55
Unproofread scanNot analysed yet
dimitte, quia dimisi; fac, quia feci. Non enim pctis præmium, nisi opere gesto, non opere gerendo. Quidquid crgo ope-, raris, totus animus ad fusum sit. Quia et quod pendet in colo, ad fusum trajiciendum cst: non autem illud quod collectum est in fuso, ad colum revocandum est. Ergo vide quid agas, ut habcas in fuso, ut brachia tua firmes in fusum, ut totum coletur ad fusum, ut habeat aliquid fucum quod te consoletur, quod te confirmet, quod tibi det fiduciam deprecandi et sperandi pro- In i. CAPUT X. -ii. Et quid agam? forte dicis: quM me jubcs habere in fuso? Audi'quid sequitur: Manus autem suas apervit pauperi. Eia, non nos pudcat lanificlum sanctum doccic vos. Videte, si quis habet plenum sacculum, plenum horreum, plenam apothecain: omnia ista in colo sunt, transeant in fusum. Videte quomodo nct1, imo videte quomodo neiat. Dum omnes instruantur, grammatici non timeantur. Manus autem suas. aperuit pauperi, fructum autem norrexit inopi. Mannis pauperi, fructum inopi. Est quidam pauper, manus tuas quarit: est quidam inops, fruCtum tUum quærit. QUI quærere non vult a te *nisi quod neccessitati suæ prosit, pauper est, manus tuas quærens. Eat autem alius inops, qui dicit: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Non quasi necessitati suae vult satisfieri de dato tuo; scd tanquam in arbore dominica, quam plantavit et rigavit, fructum quærit. Ipsum audi de quibusdam dicentem, cum de talibus loqueretur: Non quia quæro datum, aed rcquiro fructum (Philιυp. IV, 17).