# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 37.15.69-86

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 37.15.69 to 37.15.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/37.15.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/37.15.69

Qui autem ista laudabiliter duplicia pallia timuerunt, mendacio duplices remanserunt. Duplicia pallia fecit viro suo. Prorsus duplicia pallia feeit. Conlitere Deum, confitere hominem; lauda Deum in hotuine, lauda hominem in Deo. Texuit pretiosissimum illud pallium laudis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Texuit et aliud pallium, propter conversationem inter homines quotidianam: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, i, 2, I i). Duplicia pallia fecit nro suo. CAPUT XIII. — 18. De bysso et purpura vestimenta sibi fecit. Non enim decebat matronam tanti viri, vel nudam incedere, vel pannosam. Fecit de bysso et purpura vestimenta sibi. De bysso, candida confessione; de purpura, gloriosa passione. Hujus byssum, cum oramus, agnoscimus; hujus purpuram in martyribus manc laudamus 1.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
