# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 37.27.1-32

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 37.27.1 to 37.27.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/37.27.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/37.27.1

Multæ, inquit, filiæ fecerunt potentiam. Laudes sunt, quibus cam laudat vir ejus. Multæ filia fecerunt potentiam. Quæ filiæ, quibus hæc comparatur? Et non comparatur. Multæ filix fecerunt potentiam: tu autem superasti. Attendite, rogo vos: jam in fine lectionis sumus. Metuo enim ne ibi vos habeam fatigatos, ubi maxime exigo intentos Audiamus laudes illius. Multæ pUlice fecerunt potentiam: tu autem superasti, et superposuisti omnes. Tu, inquit, omnes superasti, tu super omnes posuisti. Qu:c sunt ergo aliæ filiæ qnx fecerunt potentiam, quas ista superavit, et super quas ista superposuit? Aut quam potentiam fecerunt, aut unde ista superavit? Sunt enim malæ filiæ, quæ sunt hæreses. Quare filia:? Quia et iUre ex ista natæ sunt1. Sed filiæ malæ, liliie non similitudine morum, sed similitudine Sacramentorum. Habent ct ipsæ Sacramenta nostra, habent Scripturas nostras, habent Amen et Alleluia nostrunm, habent pleræque Symbolum nostrum, habent multæ Baptismum nostrum: ideo tiliæ. Sed huic muiicri, vultis nosse, quid alibi dictum sit, in Canticis canticorum?Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2). Mirum dictum, easdem et spinas dixit et lilias. Et illæ spinae faciunt potentiam? Faciunt planc. Non videtis quemadmodum et ipsæ hæreses orent, jejunent, dent cleemnsynas, laudent Christum? Possum dicere, esse ibi pseudoprophetas, de quibus dietum est, Faciunt signa et prodigia multa, ut fallant, si fieri potest, etiam electos. Ecce prædixi vobis (Matth. XXIV, 24, 25). Faciunt potentiam ct spinae: de qua potentia dicitur, Nonne in nomine tuo manducavimus et bibimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus (Matth. vn, 22, et Luc. XIII, 26)? Manducavimus et bibimus, non de quocumque cibo diceret: nostis de qno dicere potuit, vel cibo vcl potu. Et virtutes multas fecimus. Faciunt po:cntiam multæ filia, non negamus: et spinae florem babent, sed fructum non haLent.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
