Latin
37.27.101 to 37.27.112
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 37.27.101-112
Unproofread scanNot analysed yet
Non vestis nudum, ubi omnes æterna luce vestiti sunt. Non sepelis mortuum, ubi omnes sine termino vivunt. Nec tamen ista non agens, nihil agis: videbis Cium quem desiderasti, et sine defectu laudabis. Istum accipics fructum. Tunc erit una illa quam petisti: Unam petii a Domino, ham requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitæ meæ. Et quid ibi facies? Ut contempler delectationem Domini (Psal. xxvi, 4). El 'audetur in portis vir ejus. Beati qui habitant in domo tua; in sæcula sæculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5).