# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 37.27.101-112

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 37.27.101 to 37.27.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/37.27.101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/37.27.101

Non vestis nudum, ubi omnes æterna luce vestiti sunt. Non sepelis mortuum, ubi omnes sine termino vivunt. Nec tamen ista non agens, nihil agis: videbis Cium quem desiderasti, et sine defectu laudabis. Istum accipics fructum. Tunc erit una illa quam petisti: Unam petii a Domino, ham requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitæ meæ. Et quid ibi facies? Ut contempler delectationem Domini (Psal. xxvi, 4). El 'audetur in portis vir ejus. Beati qui habitant in domo tua; in sæcula sæculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
