Latin
37.27.33 to 37.27.60
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 37.27.33-60
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc autem cui dixit, Tu autem superasti et auperposuisti omnes, unde superavit, nisi quia non solum florem, sed et fructum habct? CAPUT XVIII. —28. Quem fractum habct? Unde superavit? Dicatur mihi. Supereminentem, inquit. viam vobis demonstro. Quam supereminentem viam? Quia inde ista superavit, iudc ista superposuit omnes. Si linguis hominum loquar ct Angelorum, charitatem autem nou habeam, factus sum æramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Loquitur linguis, ad potentiam illarn flores pertinent. Si sciam omnia sacramenta et omnem scientiam, et habeam omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut moutes transferam, (quanta potentia!) charitatem autem non habeam, nihil sum. AuJi adhuc alias potentias, ad florem pertinentes, non ad fructum. Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XII, 51, et XIII, 5). Hanc habet ista supereminentem viam, unde iili dixit, Multæ filiæ fecerunt potentias. Multae locutae sunt Unguis, scierunt omnia sacramenta, feccrunt virtutes multas, dæmonia excluserunt, res suas pauperibus distribuerunt, corpora sua ignibus tradiderunt. Infra te sunt1, quia charitatem non habucrunt. Tu autem superasti et superposuisti omnes: non solum flore, sed et fructu gravida, fructu abundans. Vide ipsum bOtrum I, unde incipiat. Cum enumeraret opera carnis, Fornicationes, inquit, immunditiæ, luxuriæ, idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, hæreses, invidiæ, comessationes, ebrietates, et his similia; quit praedico vobis, sicut prædixi, quoniam qui tulia agunt, regnum Dei non possidebunt: enumeratis omnibus spinis in ignem mittendis, Fructus autem spiritus eat, inquit, charitas; et ab hoc capite I, ab I:ac tanquain radice cætera contexuntur, Gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia (Galat. v, 19 23). Unde iste botrus pulcher? Quia pendet a charilate. Multæ filiæ fecerunt potentiam: tu autem superasti et superposuisti omnes.