# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 37.27.61-100

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 37.27.61 to 37.27.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/37.27.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/37.27.61

CAPUT XIX. — 29. In illis quid remansit? Falsae gratice, et vana species mulieris. Quia si charitatem non habeo, factus sum æramentum sonans, ct cymbalum tinniens: nihil sum, nihil mihi prodest. Falsæ sunt ergo gratiæ, et vana species mulieris. Mulier enim sapiens benedicitur. Ista quai quæsivit quid intelligeret, quæ intellectum custodivit, ista sapiens, ista benedi. citur: non illæ falsæ species, non illa vana gratia. Sapiens mulier benedicitur. Timorem autem Domini ipsa collaudat. Ipsa quæ benedicitur, collaudat aliquid unde benedicatur, quia sapiens est. Quid collaudat? Timorem Domini, quo perducta cst ad sapientiam. Initium enim sapientiae, timor Domini (Psal. cx, 10): Timorem autem Domini ipsa collaudat. Laboriosa tot noctibus 4, inter tot scandala patiens, provida ad vspectandum, fortis ad tolerandum, constans ad per.. severandum: laboribus finitis, Date illi de fructibus manuum suarum. Fecit, fecit: digna est recipere. Date illi de fructibus manuum suarum 1, Quid date? Venite, benedicti Patris mei. Date illi de fructibus mannuum ejus. Quid date? Percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Eccc quid date. De quibuS fructibus manuum ejus? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare (Matth. xxv, 34, 35). Date illi de fructibus manuum ejus. CAPUT XX. — 50. Et quod illi deinde negotium ent, finitis laboribus? Et laudetur in portis vir ejus. Ipse crit portus laborum nostrorum, videre Deum, et laudare Dcum. Non ibi dicetur: Surge, labora, vesti servos, vesti te ipsam, ornare purpura, da escas famulis, attende ne lucerna exstinguatur, sollicita esto, surge de noctibus, aperi pauperi manum, trajice de colo in fusum. Non erunt opera necessitatis, ubi nulla necessitas. Non erunt opera misericordiæ, ubi nulla miseria. Non frangis panem pauperi, ubi nemo mendicat. Non suseipis peregrinum, ubi omnes in patria sua vivunt. Non visitas ægrum, ubi omnes perpetuo sani sunt.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
