# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 37.5.123-153

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 37.5.123 to 37.5.153. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/37.5.123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/37.5.123

Quæ talis est, spoliis non indigebit. Undique spoliat mundum, ubique diffusa; rapit undique tropasadiabolo. Hoe enim ei promisit vir ejus l, cui dicit in alio psalmo: Exsulto ego in verbis tuis, sicut qui invenit spolia murta (Psal. CXVIII, 162). Quemadmodum spoliis indiget, quae undique rapit, undique trahit, undique acquiril? Operatur enim viro suo bona, et non mala in omni tempore. Hinc est quod exspoliat mulier ista gentes, operando viro suo bona, et non mala. In omni tempore operatur bonum, et non malum: nee sibi, sed viro; ut qui vivit, jam non sibi vivat, sed ei qui mortuus est pro omnibus, et resurrexit (II Cor. v, 15). Viro ergo operatur bonum, coram Deo opcratur bonum: illi servit, illi devota est; illum diligit, illi placere semper studet. Non se omat, nec propter oculos suos, nec propter oculos alienos. Non est de sibi placeutibus, non est de sua quærentibus: Operatur enim viro suo. Qui autem sibi operantur, omnes sua quærunt, non quæ Jesu Christi (Philipp. II, 21). CAPUT. V. — 6. Inveniens lanam et linum, fecit utile manibus suis. Lanificam ct linificam matronam istam sanctus sermo describit. Quæritur autem a nobis quid sit lana, quid sit linum. Lanam carnale allquid puto, linum spirituale. Hoc conjicere audeo ex urdine vestimentorum nostrorum: interiora sunt euim linea vetimenta; lanea, cxteriora. Quidquid carne operamur, in promptu est: quidquid spiritu, in secreto. Operari amem carne, et non operari spiritu, quamvis bonum vidcatur, utile non cst. Operari autem spiritu, et non operari carne, pigrorum cst. Invenis bominem porrigentem manu eleemosynam pauperi, nec tamen de Deo ibi cogitantem, sed hominibus placere cupientem: lanea vestis videri potest, luteriorem lineam non habet. Iuvenis aliuin dicentent tibi, Suflicit milii in conscientia Deum colerc, Peum adorare;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
