Latin
37.5.154 to 37.5.191
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 37.5.154-191
Unproofread scanNot analysed yet
quid mihi opus est aut in ecclesiam it c, aut visibiliter misceri Christianis? lineam vult habere sine tunica lanea. Non novit, neque commendat taha opera mulier ista. Dicenda sunt quidem et docenda spiritualia sinc carnalibus': sed illi qui accipiunt, debent et tenere spiritualia, ct non carnaliter opcrari carnalia. Invenit hæc mulier lanam et linum, et fecit utile manibus suis. Lana ista et linum hoc, in Scripturis sanctis cst. Multi inveniunt, sed nolunt faccre aliquid utile manibus suis. Invenit, et fecit. Cum auditis, invenitis: cum bene vivitis, facitis. Inveniens lanam et linum, fecit utile manibus suis. Videte illam, cui dicitur: In dexteram et in sinistram extande; semen enim tuum Hæreditabit gentes: non est quod parcas, porrigelongius funiculos tuos (Isai. LIV, 5,2). Videte illam: Facta est quasi navis, qua negotiator a longe congerit sibi divitias. Divitiæ mulieris hujus, laudes viri ejus. Videte quam a longe congerit sibi divitias: A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domim (I'sal. cIn, 3). CAPUT VI. —7. Exsurgit de noctibus, et dedit escas domui, et opera ancillis. Exsurgit de noctibus: quid valent noctes? Non cam premunt, non cam in tenebris jacere cogunt. Et de noctibus exsurgit: noctes, tribulationes sunt. Sed cui hæc, ct de noctibus consurgit, et in tribulationibus proficit. Et dedit escas domui: in noctibus præbuit se imitandam; facicns docuit, quod faciendum dixit; et tunc dedit cis escas. Quis comedat de nocte? Prorsus et tunc dedit escas. Quibus cnim dedi. ,semper esuriunt. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, qnia ipsi saturabuntur (Matth. v, G). A nocte spiritus meus vigilat ad te, Deus (Isai. xxvi, 9). Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII, 62). Haec alimenta nocturna abundant in domo mulieris hujus. Nemo ibi famem patitur, nec palpat ut inveniat quod manducetur: ardet ibi lucerna prophetiæ.