# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 37.5.192-226

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 37.5.192 to 37.5.226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/37.5.192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/37.5.192

Sed numquid manducandum est et vacandum? Iila enim quai dedit escas domui, dedit et opera ancillis. Ancillæ istæ ipsius sunt, an viri ejus? An quia viri ipsius sunt, cl ipsius sunt? An multæ ancillæ ipsa cst? Ipsa enim quanquam materfamilias,tamen ancillam se non dedignetur. Attendat pretium suum, diligat Dominum suum. Agnoscat, inquam, se ancillam, nec timeat conditionem. Ncc enim dedignatur ille conjugem facere, quam tanti cOlit. Et unaquæque conjux bona maritum suum dominum vocat. Prorsus non solum vocat, sed hoc sapit, hoc sonat, hoc gestat cordc, hoc profitetur ore, tabulas matrimoniales instrumenta emptionis sum deputat. Est ergo ancilla, dans opera ancillis. Est ancilla: rjus enim filius est qui dicit, Ego servus tuus, et filius ancillæ tute (Paal. cxv, 16). CAPUT VII. — 8. Quæsiturus eras quid agat illis operibus etiam nocturnis; audi quid agat: Prospiciens agrum mercata est. Prospiciens, non in præsenti, sed in futuro, mercata est agrum istum: prospiciens fide, spe. Inde et de noctibus surgit. Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 23). In omnibus tribulationem patiens: prospicit eniM agrum * quem mercatur. Inde enim mulier fortis dicitur. Quid sunt noctes illæ præ agro illo 1? Quod enim ad præsens temporale eat et leve tribulationis nostræ (cum de noctibus surgimus), in incredibilem modum æternum gloriæ pondus, operatur in nobis (cor habentibus I ad agrum illum), non respcientibus quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt; quæ autem non videntur, æterna (II Cor. IV, 8,17,18). Qualis est ager ille? Quæ pulchritudo ejus est? Inardescamus ad cum possidendum. Putamus non ipse est, de quo dixit Deus, Et 'peries agri mecum est (Psal. XLIX. 11)?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
