Latin
37.5.95 to 37.5.122
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 37.5.95-122
Unproofread scanNot analysed yet
aut sic loqueris quomodo ille? aut tam doctus es qnam ille? Sit licct intelligens: Intellectus bonus, omnibus facientibus eum (Psal. ex, 10). Sit licct doctus, licet liberalibus disciplinis et mysteriis Legis instructus, lapis cst pretiosus: rcdi ab illo ad istam, Pretiosior est lapidibus pretiosis. Lapis pretiosus si non sit in ornamento mulieris hujus, jacct in tenebris. Lapis pretiosus quolibet jacet, jacet in tenebris: opus illi erat ut in ornamento hujus feminae permaneret, ct esset in compagine ornamenti ejus. Ego autem fidenter dixerim, pretiosi lapides ideo dicti sunt, quia caro valent 4: janu ille vilis est, pretium perdidit, qui non habct charitatem. Dectrinam suam jacte licet, linguam suam jactet licet: audiat æstimatorem verorum lapidum matronæ hujus; audiat, inquam, quemdam artificem ornamenti inspectorem. Quid jactat linguam suam, jam non pretiosus, sed vilis lapis? Si linguis hominum loquar, inquit, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum æramentum sonans, ant cymbalum tinniens (I Cor. XIII, 1). Cynbalum est lapis ille: jam nun fulget, sed tinnit. Ergo discite lapides æstimare, negotiatores regui cælorum: nullus vobis lapis placeat, præter hujus mulicris ornamentum. Hæc quæ pretiosior cst lapidibiis pretiosis, ornamenti sui ipsa pretium est. CAPUT IV. —4. Confidit super eam cor viri ejus. Plane confidit, et ut confidamus docuit. Commenda vit enim. Ecclesiam usque ad terminos terræ, por omnes gentes, a mari usque ad mare. Hæc si non usque ad finem perseveraverit, non super cam cor viri ejus confidit. Confidit super cam cor viri ejus: præscius confidit, falli non potest qui confidit. Nou dictumest, Confidit super cam cor filiorum: poterant enim filii cjus parvuli falli; illius cor mulum mendacium decipit. Verum est ergo, quod confidie- Quai talis est, spoliis non indigebit. Non quia non quærit spolia, ideo non indigebit: sed quia multis abundabit.