# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 38.4.1-22

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 38.4.1 to 38.4.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/38.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/38.4.1

CAPUT PRIMUM. — i. Duce virtutes hujus vitæ. Duo sunt quæ in hac vita veluti laboriosa nobis præcipiuntur, continere et sustinere. Jubemur enim contincre ab his quæ in hoe mundo dicuntur bona, et sustinere ea quoe in hoc mundo abundant mala. Illa continentia, ista sustinentia vocatur: duae virtutes quæ mundant animam, ct capacem faciunt divinitatis. In frenandis libidinibus et coercendis voluptatibus, ne seducat quod male blanditur, et enervet quod prosperum dicitur, continentia nobis opus est: non credere fclicitati terrenæ, ct usque ad finem quærere felicitatem, quae non babet finem. Ut autem est continentie, felicitati mundi non credere: ita sustinentiæ est, infelicitati mundi non cedere '. Sive ergo in affluentia rerum simus, sive in angustia, exepectandus est Dominus, qui ct quod vere bonum et suave est dct, et quod vere malim est avertat a nobis. i. Bona et mala bonis et malis communia. Scan- i dalum I de felicitate malorum. Bona Dei quæ promittit justis, in fine servantur i: et mala quae minatur impiis, in fine servantur. Bona et mala quae verisntur et miscentur in saeculo, nec boni soli habent, nee soli mali. Quidquid boni in hoc mundo dixeris, habenl boni, habent et mali: veluti salutem ipsam corporis, et boni habent et mali. Divitias et apud bonos invenies, et apud malos. Successum filiorum, et bonorum et malorum donum videmus esse commune. Vitam longam diu vivunt boni quidam, diu vivunt et mali quidam. Et quaecumque alia numerare volueris in hoe sacculo bona, permixte invenis apud bonos et malos. Rursum quæcumqne aspera, quaecumque tristia, et boni patiuntur et mali; famem, morbos, dolores, et damna, oppressiones, orbitates: communis hæc est omnium materies lacrymarum. Facile cst ergo hoc videre, et bona sæculi apud bonos et malos esse, et mala sæculi bonos malosque perferre.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
