# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 38.4.110-137

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 38.4.110 to 38.4.137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/38.4.110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/38.4.110

Tibi colligis. Expergiscere, evigila, habeto cor formicæ (Prov. v!, 6). Æstatis tempus est, collige qnod tibi ad hiemem prosit. Quando tibi bene est, tunc disce unde sustenteris quando tibi male est. Bene tibi, ætas est: noli esse piger, collige grana de area dominica, verba Dei de Ecclesia Dei, et recondc intus in cordc. Nunc libi quidcm bene est: veniet et quando sit male. Omni homini veniet tribulatio: ctsi omnia terrena sunt ei, certe cum coeperit mori, per tribulationem transit ad aliam vitam. Quis enim est qui dicat, Bene mihi crit, et non moriar? CAPUT V. — 7. Timor mortis diviti homini eat continua tribulatio. Quamvis, si amas vitam, ct mortem Limes 4, ipsc timor mortis, hiems quotidiana est. Et tunc maxime pungit (im >r mortis, quando nobis bene est. Nam quando ma!e est nobis, non timemus mortem. Quando nobis bene est, tunc magis timemus mortem. Ideo ille dives, quem dclectabant multum divitiae suæ (habebat enim magnas divitias et magnas possessiones), credo quod interpellabatur timore mortis, et inter delicias conlabescebat. Cogitabat enim se illa bona relictarum; congregaverat, et nesciebat cui: et aliquid cupiebat aeternum, et venit ad Dominum, et ait illi, Magister bone, quid boni faciam, ut vitam æternam consequar? Bene est mihi, sed labitur quod teneo; bene eat mihi, sed subito non erit quod balteo: dic mihi unde habeam quod semper erit; dic milii quomodo perveniam ad id quod non perdam. Et Dominus illi: Si via ad vitam ingredi, serva mandata. Quaesivit quæ mandata. Audivit. Respondit se a sua juventute omnia servasse. Ait illi Dominus consiliarius vitae æternæ: Unum tibi dcest; si vis perfectu, esse, vade, vende omnia quæ habea, et da pauperibus, et habcbi* thesaurum in cælo.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
