Latin
38.4.229 to 38.4.237
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 38.4.229-237
Unproofread scanNot analysed yet
Quanta sunt quæ restant? Implentur quae promissa sunt, implentur quae prædicta sunt: et titubas ne non veniat quod restat? Tunc timere deberes, si quod prædictum est non videres. Bella sunt, fames sunt, contritiones sunt. Regnum super regnum est, terrae motus sunt, calamitatum sunt exaggerationes, abundantia scandalorum, frigus charitatis, copia iniquitatis. Hæc omnia lege, prædicta sunt. Lege, vide, quia omnia quæ vides praedicta sunt: et crede te visurum esse quod nondam venit, numerans quanta venerunt. Tu autem videndo Deum ostendere quæ prædixit, non credis daturum esse quod promisit? Ibi credere debes, ubi turbari coepisti.