Latin
38.4.49 to 38.4.77
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 38.4.49-77
Unproofread scanNot analysed yet
Laboriosum est, sed hoc est opus cujus ilia merces est. Noli piger esse in opere, cujus mercedem desideras. Si quem enim et tu ipse mercenarium conduxisses, non ante mercedem numerares, quain in opere exerceres. Diceres ci, Fac, ct accipe: non libi diceret, Da, et facio. Sic ergo ct Deus. Tu non fallis mercenarium tuum timens Deum; te ipse Deus fallet, qui jubet ne fallas mercenarium? Tamen tu quod promiseris potes et non dare; et si non est in corde tuo dolus falitatis, est tamen in fragiltate humana inopia difficultatis. Quid de Deo limeamus, qui ncc fallere potest quia veritas est, et abundat omnibus, quia fecit omnia? CAPUT Ill. —5. Fides primum præceptum. Vita hominis, crescendo decrescit. Credamus ergo Deo, fratres. Hoc est primum præceptum, hoc est initium religionis et vitae nostræ 1, fixum habere cor in fide, et figendo cor in fide vivere bene, abstinere ab omnibus seductoriis, suslincre mala temporalia; et quamdiu iila blandiuntur et illa minantur, adversum utrumque ineoncussum habere cor I, ne in illa defluas, ne in illa fi-angaris. Habendo ergo continentiam, habendo eliam sustinentiam, cum bona temporalia transicriut, ei mala quæ inferantur non erunt; babcbis omne bonum, habebis nullum malum. Ideo in lectione quid nobis dictum est? Fi/i, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. Deprime cor tuum, et sustine; ut crescut in novissimis vita tua. Non ut modo, sed ut in novissimis vita tua crescat: ut crescat in novissimis vita tua. Quantum, putamus, crescit? Ut fiat aeterna. Modo enim vita humana, quamdiu producitur et videtur produci, decrescit potius quam crescit. Attendite et videte, ratiocinamini et videte quia decrescit. Natus est bomo: verbi gratia, constituit illi Deus vitæ suæ sepluaginta annos: Accedit illi vita, dicimus, crescendo.