# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 39.4.38-69

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 39.4.38 to 39.4.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/39.4.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/39.4.38

Si quasi in somnis hic vivis, evigilaturus es quando morieris, et sic nihil habes invenire in manibus tuis. Quomodo si mendicus dormint, et in somnis illi veniat hæreditas; nihil illo felicius antequam surgat. Yidct se in somnis tractare manibus vestes egregias, pretiosa vasa aurca et argentea, intrare in amoenissima et amplissima prædia, obsequi sibi magnas familias: evigilat, et plorat. Et quomodo vigilans accusat hominem qui illum exspoliavit, sic ille accusat qui ilium excitavit. Apertissime hinc locutus est Psalmus: Dormierunt, inquit, somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV, 6), postcaquam finierunt somnum suum. CAPUT IV. — 6. Eleemosynas qua mensura et quo fine faciendæ.— Quia ergo nihil attulisti, nihil hinc ablaturus es. Mitte sursum quod invenisti, et non perditurus es. Da Christo: Christus cnim hic voluit accipere. Da Christo, et non perdis. Non perdis, si commendas servo tuo; et perdis, si commendas Domino tuo? Non perdis, si commendas servo tuo quod acquisisti; et perdes, si commendes Domino tuo quod accepisti ab ipso Domino tuo? Egcre hic voluit Christus, sed propter nos. Omnes pauperes quos videtis; potuit illos Christus pascere, quomodo per corvum Eliam pavit: tamen et ipsi Eliæ subtraxit corvum, ut a vidua pasceretur non Eliae præstitit, sed viduæ (III Reg. XVII, 6). Quando ergo Deus pauperes tacit, quia ipse non vult ut ipsi habeant; quandQ facit pauperes, probat divites. Sic enim scriptum est: Pauper et dives occurrerunt sibi. Ubi sibi occurrerunt? In hac vita. Natus est illc, natus est et ille: invenerunt se, occurrerunt sibi. Et quis fecit illos ambos? Dominus (Prov. XXII, 2). Divitem, unde pauperem adjuvarct; pauperem, unde divitem probaret Pro viribus suis quisque faciat: non sic faciat, ut ipse patiatur angustias.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
