# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 39.4.70-86

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 39.4.70 to 39.4.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/39.4.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/39.4.70

Non hoc dicimus. Superflua tua necessaria sunt alii. Audistis modo, clun Evangelium I geretur: Quicumque dederit calicem aquæ frigidce uni ex minimis meis propter me, non perdet mercedem suam (Matth. x, 42). Regnum cælorum venale proposuit, et pretium ejus calicem aquæ frigidæ esse voluit. Sed quando pauper est qui facit eleemosynas, tunc debent eleemosynæ ejus esse calix aquæ frigidæ. Qui plus babct, plus faciat. Vidua illa de duobus minulis fecit (Marc. XII, 42): Zacchæus dimidium rerum suarum dedit, et ad reddendas fraudcs suas, aliud dimidium reservavit (Luc. xix, 8). Eleemosynæ illis prosunt, qui vitam mutaverunt. Das enim Christo egcnti, ut peccata tua redimas præterita. Nam si idco das, ut liccat tibi semper inpune peccare; non Christum pascis, sed judicem corrumpere conaris. Ergo ad hoc facite eleemosynas, ut vestra orationes exaudiantur, et adjuvet vos Ocus ad vitam in melius commutandam. Et qui commutatis eamdem vitam, in melius commutate; ut per elecmosynas et orationes dcleantur mala vestra præterita, et futura bona veniant sempiterna.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
