Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Item in Matthæi cap. vi, 9-13, de oratione Dominica, ad Competentes
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Symbolum regula fidei. Reddidislis quod creditis, audite2 quid oretis. Quoniam Invocare non possetis, in quem noi credidissetis, Apostolo diceute, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt (Rom. x, 14)? ideo prius Symbolum didicistis, ubi est regula fidei vestrae brevis et grandis: brevis, numero verborum; grandis pondere sententiarum. Oratio autem quam hodie accipitis •tenendam, et ad octo dies reddendam, sicut audistis cum Evangelium legeretur, ab ipso Domino dicta est discipulis ipsius, et ab ipsis pervenit ad nos; quomam in omnem tcrram exivit sonus corum (Psal. Ivm, 5). i. Omnium unus pater. Ergo nolite inhærere terrenis, qui Patrem invenistis in coelis. Dicturi enim esti,, Pater noster, qui es in cælis. Ad magnum genus pertinere coepistis. Sub islo Patre fratres sunt dominus et servus: sub isto Patrc fratres sunt imperator et milcs: sub isto Patre fratres sunt dives et pauper. Omnes Christiani fideles diversos in terra habent patres, alii nobilcs, alii ignobiles: unum vcro Patrem invocant, qui est in cælis. Si ibi est Patcr noster, ibi nobis præparatur hæreditas. Talis est autem iste Pater, cum quo possidcamus quod donat. Dat cnim hrereditatem, sed non moriens illam nobis derelinquit. Non enim ipse discedit, sed ille permanet, ut nos accedamus. Quia ergo audivimus a quo petamus, sciamus ct quid potamus, nc forte talcm Patrum male petendo offendamus. CAPUT II. —3. Prima petitio. Quid crgo nos docuit Dominus Jesus Christus petere a Patre, qui est in cælis? Sanctificetur nomen tuum. Quale beneficium est, quod pctimus a Deo, ut sanctificetur nomen ejus? Nomen Dei semper est sanctum: quare ergo peticus ut sanctificetur, nisi ut nos per ipsum sanctificemur? Quod ergo semper sanctum cst, ut in nobis sanctificetur oramus. Sanctificetur in vobis nomen Dei, quando baptizamini. Utquid hoc orabitis, cum baptizati fucrilis, nisi ut quod accipietis perseveret in vobis? Secunda petitio. Sequitur alia petitio; Veniat regnum tuum. Sive petamus, sive non petamus, vcnturum est regnum Dei. Quare ergo petimus, nisi ut veniat et nobis, quod venturum est omnibus sanctis; ut et nos Deus in numero sanctorum suorum habeat, qurbus venturum estregnum ejus?