# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.1-2-22

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 4.1 to 4.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.1-2

CAPUT PRIMUM.— i. Homo a Deo creatus, a beo, cum ipsum rogat, nou deseritur. Psalmus quem cantavimus Deo, et nos invicem exhortati sumus, ut adoremus eum, et prosternamur illi, et fleamus ante Do. minum qui noa fecit, admonet quærere aliquanto diligentius, quid sibi velit quod ait, Qui nos fecit. Quod enim homo a Deo creatus est, nullus dubitat homo, risi qui ingratus est. Novimus enim, quia ita legimus, et ita credidimus, quod fecit Deus hominem, inter inulta quæ fecit, ad imaginem suam (Gen. I, 26, 27). Hæc hominis est prima conditio, haec est humana prima creatura. Non tamen arbitror, hoC nos pro magno voluiSse commonere Spiritum sanctum in hoc psalmo, qnod ait, Fleamus ante Dominum qui nos fecit: alio enim loco dicit, Ipse fecit nOI. et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3). Unde quidem, ut dixi, christianus dubitat nemo: quia non solum Deus creavit primum hominem, ex quo omnes homines, sed Deus hodieque creat singulos homines; ille qui ait cuidam sancto suo, Priusquam te formarem in utero, novi te (Jercm. 1, 5). Prius ergo creavit hominem sine homine, modo creat hominem ex homine. Tamen sive hominem siue homine, sive hominem ex homine, I pse fecit noa., et non ipsi nos. Ad istum itaque primum verborum islorum et fhcitem sensum, sed tamen verum, adoremus cum, fratres, et prosternamur eit et ploremus ante Dominum qui noa fecit. Non enim fecit, et deserit: non enim curavit facere, et non curat custodire. Ploremus ante Dominum, qui noa fecit: quia non ploravimus quando nos fecit, et tamen fecit. Qui ergo fecit antcquam rogaretur, deserit cum rogatur? Tanquam ergo dubitaret homo utrum exaudiretur orans, admonuit eum Scriptura, eum dicit, Ploremus ante Dominum qui nos fecit. Utique exaudit quos fecit: IItique non potest non curare quos fecit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
