# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.1-3-30

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 4.1 to 4.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.1-3

CAPUT PRIMUM. - i. Bonus a se solus Dem, a quo cætera bona. Admoniti sumus, ct Spiritu Dei præceptum est nobis, ut confiteamur Domino: et ea causa dicta est confitendi Domino, quoniam bonus est. Breviter dicitur, quod profundissime cogitatur. Confitemini, inquit, Domino. Et tanquam quæreremus, Quare! responsum cst, Quoniam bonus est. Quid plus quæris, aut si aliud quæris, quam bonum? Tanta vis est boni, ut bonum quærant ct mali. Sed alia quæ dicuntur bona, ab aliquo bono habent ut sint bona: si autem quærimus omnia bona a quo habent ut sint bona; recolamus quod dictum est, Et fecit Deus omnia, et ecce bona valde ( Gen. I, 31 ). Nullum igitur esset bonum, nisi factum esset a bono. Et a quali bono? Quod nullus fecit. Nullum ergo bonum esset, nisi a bono factum esset, quod factum non est. Bonum cœlum, sed factum bonum: boni Angeli, sed facti boni: bona sidera, sol et luna, alternatio noctis et diei, temporum vices, volumina sæculorum, cursus annorum, genuina herbarum et arborum, naturæ animalium, et inter hæc omnia creatura laudatrix homo; omnia bona, sed facta bona; et a Dco bona, non a se. Qui fecit hac, super omnia est bonus: quia nullus com fecit bonus, sed a se ipso bonus est. Nec tamen libi soli, sed et nobis bonus est. Confitemini ergo Domino, quomam bonus est. (:APUT II. -2. Confessio duplex, laudantis et poenitentis. Confessio aut laudantis est, aut poenitentis. Sunt enim parum crudili, qui cum audierint confessionemin Scripturis, tanquam nisi peccatorum esse non possit, continuo tundunt pectora; velut jam moneantur confiteri peccata. Sed ut noverit Charitas vestra, non ad sola peccata pertinere confessionem, audiamus ilium, de quo dubitare non possumus quod nullurn omnino habebat peccatum, exclamantem et dicentem, Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
