# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.1-4-36

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 4.1 to 4.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.1-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.1-4

CAPUT PRIMUM.—NUM. i. Mandatorum observatio ad promerendam vitam. Evangelium, os Christi. Evangelica lectio, quæ niodo personuit in auribus nostris, fratres, auditorem magis atque factorem, quam expositorem desiderat. Quid hac luce clarius, Si vis venire ad vitans, serva mandata? Quid ergo dicturus sum? Si vis venire ad vitam, serva mandata. Quis est qui nolit vitam? et tamen quis est qui velit servare mandata? Si mandata servare non vis, quare vitam quaeris? Si ad opus piger es, quare ad mercedem festinas? Dixit se ille dives adolescens servasse mandata: audivit præcepta majora, Si vis perfectus esse, unum tibi deest; vade, vende omnia qum habes, et da pauperibus: nec perdes, sed habebis thesaurum in cælo; et veni, sequere me. Nam quid tibi prodest, si feceris, et non sequaris me? Abscessit autem tristis ac moestus, sicut audistis: habebat enim multas divitias Quod audivit ille, audivimus et nos. Os Christi, Evangelium est. In cœlo sedet: sed in terra loqui non cessat. Nos non simus surdi: nam ille clamat. Nos non simus mortui: nam ille tonat. Si majora non vis facere, minora fac. Unus majorum ad te multum est, vel minora prendc. Quid ad utraque piger es? quid utrisque adversaris? Majora suut, Vendeomnia quæ habes, et da pauperibus, et sequere me. Minora sunt, Non homicidiumfacias, Non adulteres, Non falsum testimonium quæras 1, Non fureris. Honora patrem et matrem, Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Ista fac. Quid ad tc clamo, ut vendas res tuas, cui extorquere non possum ne raptas alienas? Audisti, Non furaberis; tu tapis. Ante coospectum tanti JudiciI, jam te non furem teneo, sed raptorem. Parce tibi, miserere tui. Adhuc vim ista dat tibi dilationem, noli abjicere correptionem. Fuisti heri fur;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
