# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.1-26

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 4.1 to 4.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.1

CAPUT PRIMUM. — i. Quomodo Deus Moysi apparuit.— Cum sanctæ lectiones legerentur, in ea quae scripta sunt in prima lectione, quae nobis recitata est, animo intendimus, et ea quæ Dominus suggerit, breviter cum vestra Sanctitate participare curamus: ne 'carnaliter accipientes divina mysteria, non solum non proficiatis, sed etiam deficiatis. Occurrit euini primo aspectibus nostris ex illa lectione divina, quod Deus apparuit Moysi. Apparere autem per substantiam suam, sicuti est, nonnisi mundis cordibus digna. tur. Sic enim scriptum est in Evangelio: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Oculis autem corporalibus sanctorum si quando Deus voluit apparere, non per se ipsum, sed per creaturam visibilem atque sensibilem, quantum ista carne sentiri potest, apparuit; vel per vocem sonantem antibus, vel per ignem oculis, vel per angelum in aliqua visibili specie apparentem, sed personam Dei gestantcm. Sic intelligimus, fratres, apparuisse Moysi Dcum. Non enim majestas illa, quæ fecit cœlum ct terram, et qu:c regit universum mundum, cui semper inhærent Angeli contemplando ejus pulchritudinem puris mentibus1, oculis mortalibus bominis potuit npparcre, nisi assumpta visibili ct sensibili creatura, quæ ad istos oculos visibiles corporis pertinet: quandoquidem et ipsa Sapientia Dei, per quem facta sunt omnia, humanis oculis non appareret, nisi humanam carnem assumeret. CAPUT II. — %. Moysi Deus per angelum apparuit. Quomodo ergo Verbum Dei, id est, Filius Dei. ut appareret oculis, carnem assumpsit; sic semper Deus, ut appareret oculis hominum, in aliqua creatura visibili apparere dignatus est. Nam apertissime habes in Actibus Apostolorum, quia angelus apparuit Moysi in rubo (Act. VII, 30). Numquid ista Scriptura vera, ct illa falsa est? aut illa vera, et ista falsa cst? Sod quid? Si christiani sumus, si bene credimus; ambæ sunt veræ. Si ergo ambæ sunt veræ, quomodo hic Deus apparuit, quomodo ibi angelus dicitur apparuisse, nisi quia ille Spiritus 2, qui in Actibus Apostolorum dixit apparuisse angelum, exposuit hanc lectionem quomodo apparuit Deus?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
