# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.17.114-154

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 4.17.114 to 4.17.154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.17.114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.17.114

Quomodo dicitur marc, et non est mare? quia aliud significat: sic dicitur petra, et non est petra; quia aliud significat. Dicitur mons, et non est mons: dicitur leo de tribu Juda Dominus Jesus Christus, el non est Ico: dicitur agrius, et non cst agnus: dicitur pecus, et non cst pecus: dicitur vitulus, et aliud cst. Sic dicitur dolus, ct non est dolus. Quare ergo dicitur dolus, quaeramus. Quare dicta sont illa omnia, quæramus. Quare dictus est leo? Propter fortitudinem. Quare dictus cst petra? Propter firmitatem. Quare dictus est agnus? Propter innoccnliam. Quare dictus est vitulus? Propter vietimam. Quare dictus est mons? Propter magnitudinem. Quare manna? Propter dulcedinem. Quare ergo dolus? Jam quid sit dolus videamus, et inveniamus quare dictus sit dolus. Novimns enim quid sit petra: et tamen dicitur de homine absurdo et duro petra, et de homine robusto et immobili dicitur petra; et ad laudem inde duiisti firmitatem, et ad vitupcrationcm duritiam. Novimus in petra firmitatem, et accepimus Cbristum petram: Petra autem erat Christus ( I Cor. x, 4). In leone fortitudinem novimus: et. tamen leo etiam diabolus nominatus est. In dolo quid novimus, ut accipiamus in figura dolum, quemadmodum accipitur et nions, quemadmodum accipitur Ico. quemadmodum accipitur agnus, quemadmodum accipitur petra, et cætera? CAPUT XXII. — 23. Dolus in Jacob quid. Jacob a mendacio defenditur. Dolus ergo quid est? Dolus est quando aliud agitur, et aliud simulatur. Quando itaque aliud est in intentione, aliud in factis, dolus dicitur. Dolus ergo in proprietate reprehensibilis, quomodo petra in proprictate. Qui dixcrit petram in proprietate Christum, blasphemat: quomodo vitulum qui dixerit in proprietate Christum, blasphemat. Vitulus in proprietate pecus est; in figura, victima: in proprietate lapis terra obdurata est; in figura, firmitas.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
