Latin
4.17.185 to 4.17.216
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.17.185-216
Unproofread scanNot analysed yet
Odoratus est odorem vestis ejus, et benedixit eum, et dixit: Ecce odor filii mci, sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Odorem vestimenti accepit, ct dixit odorem agri. Intellige Christum in mysterio intcriori, et intellige vestem Christi Ecclesiam. CAPUT XXI V. —25. Una rea multis modis significata. Intelligat Sauctitas vestra. Multis cnim modis significatur una res: id est, Ecclesiam, quam significant illi duo hædi, ipsam significat vestis ista. Quia una res multis modis significatur, quæ nihil horum est pcr essentiam, omnia per figuram. Agnus non potest esse leo; leo non potest esse agnus: Dominus autem noster Jesus Christus et leo potuit esse, et agnus: sed quia nec Ico nee agnus per essentiam, et leo et agnus per figuram. Sic hædi non possunt esse vestis, et vestis non potest esse hædi: Ecclesia vero, quia nec hxdi nec vestis per essentiam, et hædi et vestis est per figuram; et quidquid aliud dici potest. CAPUT XXV. —26. Ecclesia ager. Odoratus est vestimenta ejus, et dixit: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni quem benedixit Dominus. Ager iste, Ecclesia est. Probemus quia ager est Ecclesia. Audi Apostolum dicentem fidelibus: Dei agricultura estis, Dei ædificantio estis (I Cor. III, 9). Non solum ager est Ecclesia, sed et agricola Deas. Audi ipsum Dominum: Ego sum vitis, vos sarmenta, et Pater meus agricola est (Joan. xv, i et 5). In boc ergo agro laborans operarius, et sperans mercedem sempiternam, ipse Apostolus nihil sibi arrogat, nisi quantum decet opcrarium. Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit; aed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dal Deus. (I Cor. III, 6 et 7). Quomodo servavit humilitatem, ut ad Jacob pertineret, ut ad ipsum agrum, id est, Ecclesiam, ne amitteret stolam, cujus odor erat sicut odor agri pleni, et transiret ad superbiam Esau, carualitcr intelligens et typho plenus?