Latin
4.17.248 to 4.17.255
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.17.248-255
Unproofread scanNot analysed yet
aliis odor mortis, in mortem: et ad luce quis idoneus (II Cor. 11, 15, 16)? id est, ut intelligat quomodo odor mortis sumus in mortem' bominum, nulla nostra culpa. Ambulant etenim vias suas spirituales, nihil aliud norunt quam bene vivere: ct qui innocenter viventibus invident, faciunt peccata gravia, unde illos puniat Deus; et fit cis ille odor in mortem, qui est aliis odor ad vitam. Nam ipse Dominus prius factus est odor bonus ad vitam credentibus, et odor malus ad mortem persequentibus. Quia enim multi illi crediderant, inviderunt Judæi, ct fecerunt tantum scelus occidendo innocentem, Sanctum sanctorum: quod si non facerent, ad mortem eis non valeret bonus odor Christi. Ergo supplantatus est Esau in benedictione patris (a).