Latin
4.23 to 4.48
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.23-48
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. Pelagianorum errot, se a Deo factos homines, a se autem justos. Verumtamen altiore intellectu, et, quantum existimo, utiliore, vidit quosdam Spiritus sanctus dicentes vcl dicturos quod Deus fecerK eos homines, justos autem ipsi se faciant: prævidit cos, admonuit eos, et ab hac exto! lentia revocavit cos, dicens, Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Quare enim addidit, Et non ipsi nos, cum sufficeret dicere, Ipse fecit nos? nisi quia ilbm facturam voluit admoucrc, ubi dicunt homines, Ipsi fecimus nos; id est, ut justi essemus, justos nos libera voluntate fecimus: quando conditi sumus, liberum arbitrium accepimus; ut ergo justi simus, libero id arbitrio agimus. Quid adhuc Dcum invocamus, ut justos nos faciat, quod habemus in potestate, ut nus ipsi justos faciamus? Audite, audite: et justos et injustos, Ipse fecit not. et non ipsi nos. Creatus est primus homo in natura sine culpa, in natura sine vitio: creatus est rectus, non se fecit rectum. Quid se autem ipse fecerit, notum, est: cadens a manu figuli fractus est. Regebat enim eum ipse qui fecerat, voluit dcserere a quo factus erat; permisit Deus, tanquam dicens, Deserat me, et inveniat se, et miseria sua probet quia nihil potest sine me. CAPUT Ut. —3. Liberum arbitrium sine Deo quid valeat. Iloc modo ergo ostendere voluit DeDI homini quid valeat liberum arbitrium sine Deo. malum liberum arbitrium sine Deo! Experti sumus quid valeat sine Deo. Ideo miseri facti sumus, quia sine Deo quid valeat experti sumus. Experti ergo tandem aliquando noverimus, et venite, adoremus eum, et prosternamur ei. Venite adoremus, et prosternamur illi. et fleamus coram Domino qui no: fecit: ut perditos nos per nos, reficiat nos qui fecit nos. Ecce bonus factus est homo, et per liberum arbitrium factus est malus homo: quando facturus est bonum hominem malus homo per liberum arbitrium dcserens Deum?