# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.27-53

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 4.27 to 4.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.27

Illa declaratio, expositio est obscuritatis hnjus: ne intelligeres Deum per se ipsum apparuissc, illic tibi cxpositum est quctnadmodum apparuerit Deus per creaturam, angelum. Sic quid miraris quia dicitur, cum apparet angelus, Dixit Deus; et vocavit Deus Moysen, et accessit ad locum; et dixit Dominus ad Moysen? Quia non attenditur templum angelus, sed inhabitator angeli. Ipse enim angelus templum Dei erat. Si enim dignatur in homine habitare et loqui, ut quando propheta loquitur, dicatur, Dixit Deus; quanto magis per angelum? Et cum dicitur, Dixit Deus per Isaiam, quid erat Isaias? Nonne homo portans carnem, natus de patre ct matre, sicuti omnes nos? Et tamen loquitur, et quid dicimus in eloquiis ipsius? Hæc dicit Dominus (Isai. L, 1). Quomodo ergo Deus, si Isaias, nisi quia Deus per Isaiam? Sic et hic loquente angelo dicitur Deus loqui. Quarc, nisi quia pcr angelum Deus! CAPUT III. — 3. Dei apparitio quare in rubo facta. Advertite itaque soluta quæstione etiam istud, in cujus rei signum videtur fictum, quod in rubo apparuit: et rubus non comburebatur, non incendebatur: et apparebat tanquam ignis, et non incendebat rubum. Putamus rubum bonum aliquid significare, cum sint spinæ? Si enim consumpsisset ignis spinas, significaret quia et verbum Domini quod dictum est Judæis, consumpsisset peccata illorum, et Lux illa finiret ini.uilales ipsorum. Si enim sic ignis in rubo, quomodo Lex in Judaeis; sic sunt spinae rubi, quomodo peccata Judæorum: sic ignis hic non cremavit spinas, quomodo Lex non cremavit peccata. Nomen Dei. Loquitur autem Dominus ad Moysen (jain illa nostis, et non diutius vos tenere debemus, propter angustias temporis): Ego sum qui sum: Misit me qui est. Cum enim quæreret nomen Dei, hoc dictum est: Ego sum qui sum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
