# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.29

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.29

Iterum de benedictione Esau. Respondit autem Isaac, et dixit ad illum, Dominum illum tuum feci: non cuim aliud potuit accipere Esau quod dictum est, Et omnes fratres ejus servient illi: tibi autem quid faciam, fili? Et dixit Esau ad patrem suum: Benedic tamen et me. Cum strangulatus esset Isaac: id est, cum coactus esset. Magna res, magnum sacramentum, utinam capiamus: coactus benedicit, et tamen benedicit; et quod benedicit, verum est, sed tamen coactus benedicit. Quid sit hoc, attendite. Videamus ipsam benedictionem, et intelligamus quid sit coactum benedicere. prium, quid commune Jacob et Esau. Respondit autem Isaac (paicr sanc Esau non est osculatus 1), ut ait illi, Ecce a fertilitate terræ erit habitatio tua 2, ct a rore cæli desuper. Dixit hoc ct illi, ab ubertate terrore, et a rore cæli: hoc ergo commune est Jacob ct Esau. Quid est propriunt Jacob? Servient tibi gentes. Quid est proprium Jacob? Omnes fratres tui tibi tervient: et qui te benedixerit, benedictus erit; et qui te maledixerit, maledictus, erit. Habet et iste nescio quid proprium, quod non dictum est Jacob: Et in gladio vives, et fratri tuo servies. Sed ne tolleret liberum arbitrium (jnm hinc et hesterno diximus), adjecit, Erit autem, cum deposucris et solveris jugum de collo tuo. Quid cst, Erit autem, cum deposueris et solveris jugum de collo tuo. (Gen. XXVII, 59, 40)? Liberum tibi est, si volueris, converti: non quasi duo eritis, sed unus Jacob. Omnes enim qui convertuntur ab Esau, ad Jacob pertinent. Similitudo unum facit, dissimilitudo facil diversitatem. Quid ergo? A rore cæli, et a fertilitate terræ, ambo habent. Servient tibi gentes et fratres tui ut filii patris tui, solus Jacob habct. In gladio autem tuo vives, so!us Esau. Quiddam commune habent, quædam singuli.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
