Latin
4.31.1 to 4.31.22
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.31.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Scripturae et Sacramenta bonis et malis commuuia. Sunt mali in Ecclesia pertinentes ad Esau: quia et ipsi filii Rebeccæ, filii matris Ecclesiæ, de utero ipsius nati, et pilosi in peccatis carnalibus persevcrantes, de illius tamen utero nati. Habent ergo a roro cœli, et a fertilitate terræ: a rore cœli omnes Scripturas, omnem sermonem divinum: a fertilitate vero terræ, omnia visibilia Sacramenta; visibile cnim Sacramentum ad terram pertinet. Hæc omnia communia habent in Ecclesia et I; oni cl mali. Nam et ipsi habent ct participant Sacramentis: ct quod narunt fideles, a tritico et vino. Et habent de rorc cæli 3 *quia super omnes descendit sermo Dci cic coelo. Venit sermo Dei, ct irrigat: sed qui irriget, cl quid irriget, attende. Nam et illos irrigat et illos, bonos et malos: sud illi bonam pluviam in radicem spinarum convertunt; illi autem ad fructum bonum pluviam trabunt. Nam simul pluit Dominus super segetem ct supcr spinas; sed segeti pluit ad horreum, spinis ad ignem: ct lamcn una est pluvia. Sic Verbum Dci omnes compluit. Videat quisque qualem radicem babeat; videat quisque quo trahat pluviam bonam: si cam trahit, ut gcneret spinas, numquid ideo pluvia Dei accusanda est? Antequam veniat ad radicem, dulcis est pluvia illa; dulce est verbum Dei, donec veniat ad cor malum, et convertat ad fraudem suam pluviam Dei, convertat ad hypocrisim, convertat ad radices malarum concupiscentiarum, ad perversitates et depravationes suas. Incipit quidem generare spinas, sed de pluvia bona: habet enim a rore cœli. Et quoniam non cxcluduntur omnes mali a Sacramentis Dei, habet 4 et ab ubertate terrx, quod norunt illi, qui jam voluerunt esse participes mysteriorum fidelium. ,CAPUT XXIX. —52. Omnes gentes spiritualibus subjectæ. Cum ad ambos pertineant ista, non tamen pertinent omnes gentes nisi ad spirituales, quia ipsi pertinent ad Ecclesiam, qure implevit totumorbem terrarum.