# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.31.115-138

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 4.31.115 to 4.31.138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.31.115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.31.115

Date veniam et angustiæ temporis, et viribus nostris, et capacitati vestræ. Vultis plus capere, crescite: vultis crescere, bene vivite. Qui cnim non vult bene vivere, non vult crescere. Itas vobis epulas exhihucrit Dominus Deus noster per natalitia martyris sui Vincentii. Vincentius noincn victoriæ est. Amate aut m, ut vincatis: non enim deest persecutio; diabolus persecutor cst, nunquam defit occasio coronae: iantum miles Christi intelligat pugnam, ct sciat quem vincat. Numquid quia non tc urget hostis manifestus corporis, non tc urget persecutor occultus illecebris <arnis? Quanta suggerit mala i quanta per cupiditatem, quanta per timorem? Quibus illecebris persuadct ut eas ad sortilegos, ad mathematicos, quando dolet caput? Qui dimittunt Deum, ct eunt ad ligamenta diabolica, victi sunt a diaholo. Contra si cui suggestum fuerit, secundum corpus fortasse efficere1 remedia diaboli, undo alius sanatus esse dicitur, quia accepto ab illo sacrificio suo, deserit persequi corpus, quia cor obtinuit: ergo cuicumque suggesta fuerint ista remedia scelerata, et dixerit, Moriar potius, quam talibus remediis utar; si vult Deus, flagellat et liberat me; si novit quia necessarium est, liberet me; si autem scit' quia debco exire de hac vitu, sive contrister, sive læter, sequar voluntatem Domini. Ecce enim post parvum tempus qua fronte exiturus sum ad Dominum? Non enim hoc mihi præ. stant remedia diaboli, quod præstat Deus, vitam æternam. Quare ergo damno animai meæ3 emo paucos dies corpori meo? Qui hæc dicit, et non it, nec applicat cor suum ut faciat mala remedia, utique vincit. Unam rem dixi exempli gratia; videtis certe jam quanta diabolus suggerit. Vides illum certe langucre, vides anhelantem in lecto, vides vix moventem membra, vix moventem linguam, lassus iste diabolum vincit. Multi coronati sunt in amphitheatro pugnantes ad bestias: multi in Iccto vincentes diabolum coronantur: videntur non se moverc posse, ct intus in corde tantas vires habent, tantam pugnam exercent.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
