Latin
4.31.49 to 4.31.69
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.31.49-69
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce pars Donati inde facta est, inde est, de ipsis carnalibus carnaliter senticntibus. Carnales erant: sed quia quæsierunt honorcm suum, vel patientiam perdiderunt, invenerunt aditum, et divisi sunt: amaverunt honorem suum, multum ei tribuerunt, typho superbiae tumuerunt, non habuerunt tolerantiam, id est, noH habuerunt charitatem. Scriptum est enim: Charitas, omnia tolerat, ernnia sustiuet; non æmulatur, non inflatur, nou agit perperam (I Cor. XIII, 7, 4). Itaque quidquid aliud haberent, quia illud non habcbant per quod prodest quidquid habetur, diviscrunt se. Et quotqnot hæreses vel præ-cisiones ct scHismata facta sunt, per hos carnalcs facta sunt. Aut euim *carnalitcr. senserunt, et fecerunt sibi irnagincs phantasmatum suorum, et erraverunt, et reprehendit eos fides catholica; et cum arguerentur, exclusi sunt foras pondere suo: aut invenientes sibi lites et simultates cum hominibus, diviscrunt se. Qui se ergo diviserunt, nisi ad quos pertinet gladius ille, de quo dictum est, In gladio-tuo vives? Non quia gladius non accipitur in bono: nam quemadmodum dicta sunt illa supcriora, id est quomodo accipitur lapis illc, et ad firmitatem propter Christum, et ad reprehensionem propter stultum; quomodo leo dictus est Christus propter aliud, ct leo dictus est diabolos propter aliud: sic accipitur gladius aliquando in bono, aliquando in malo. Sed hic non sine causa non datus est Jacob, sed datus est Esau: nisi quia aliquid mysterii significatur in gladiot. Quomodo et ipsa servitus non cst aliena a mysterio; id est, quod dictum est, Servies fratri tuo; nam et hoc in magno mysterio dictum est. CAPUT XXXI. —34. Contra schismaticos. Ergo, fratres, qui sc dividunt, ipsi habent gladium divisionis, ct in gladio suo moriuntur, ut in gladio suo vivunt. Sed quia verum dixerat Dominus, Qui gladio percutit, gladio morietur (Matth.