# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.31.70-92

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 4.31.70 to 4.31.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.31.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.31.70

XXVI, 52); videte illos, fratres mei, qui se ab unitate praeciderunt, in quot frusta præcisi sunt. Nostis quot partes fecit pars Donati, nee arbitror latere Sanctitatem vestram, quia qui gladio percutit, gladio peribit. Dictum cst illi, In gladio tuo vives. Sic et illi qui non recesserunt ab Ecclesia, et tales sunt, quales si forias essent. Qui enim amant honores suos in Ecclesia, omnino tales sunt; qui amant 2 in Ecclesia commoda sua saecularia, et ipsi palea sunt; sed ventus deest, ideo non volant de area: hoc est quod dico breviter, tentatio deest, nam volarent de area. Denique quando contra illos aliquid egerit Ecclesia, quomodo facile se præcidunt? quomodo facile extra colligunt, ct nolunt dimittere principatum suum? quomodo pro ipso principatu mori volunt? quomodo tenere volunt sub se plebes, ct non dimittere plebes unitati Christi? quomodo volunt facere oves suas, quas suo sanguine non emcrunt, et ideo viles habent, quia non emerunt? Quid opus est hinc diutius disputare? Attendite illos per universam Ecclesiam, videte tales, et eos qui intus sunt, et eos qui inventa occasione de arca volaverunt, et volunt secum trahere grana; sed grana vera et plena tolerant palcam, ct manent in area usque in finem, quousque veniat ultimus ventilator: sicut ille cum pellibus hacdinis toleravit aliena peccata, et meruit accipere benedictionem paternam. CAPUT XXXII. — 35. Extorta benedictio. Quare autem sugillatus (a) Isaac benedixit? Jain enim necessitate, jam coactus patcr ejus dixit illi, Ecce ab ubertate terra erit tibi habitatio et a rore cæli. Et ne ideo tc putes bonum, III gladio tuo vivcs, et fratri tuo servies. Sed ne de te desperes, quia potes te corrigere, Erit autem, cum deposueris et solt'eris jugum de collo tuo.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
