# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.31.93-114

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 4.31.93 to 4.31.114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.31.93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.31.93

Ecce ab ubertate terræ ct a rore coeli accipiet; sed Isaac sugillatus projicit illi benedictionem, non dat. Nonne fit modo in Ecclesia malis hominibus, qui volunt perturbare Ecclesiam, ut tolerentur ad necessitatem ipsius pacis, ut admittantur, ut babcant Sacramenta communia? Et aliquando scitur quia mali sunt, ct convinci fortc non possunt ut emendentur et degradentur; ut excludantur, ut excommunicentur, non possunt convinci. Si institerit aliquis, aliquando itur in disruptiones Ecclesiæ. Cogitur gubernator Ecelesiæ tanquam dicere, Ecce ab ubertate terræ erit libi, et a rore cœli: utere Sacramentis, tibi manducas judicium, tibi bibis judicium: Qui enim munducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit ( I Cor. XI, 29). Nosti quia admitteris ex necessitate pacis Ecclesix, non habes in corde nisi perturbationes ct divisiones. Ideo in gladio tuo vives: nam in eo quod accipis a rore coeli, ct ab ubertate terræ, non ibi vives1; non cnim boc te delectat, aut suavis est tibi Dominus. Si enim boc le delectaret, et suavis lihi esset Dominus, imiiarcris humilitatem Domini, non superbiam diaboli. [Quamvis ergo accipiat mysterium humilitatis Domini a rore cœli et ab ubertate terræ, non tamen deponit superbiam diaboli; cui nihil faciam, qui semper dissensionibus et scditionibus gaudet. ] Quamvis sit libi ista communio a rore cœli ct ab ubertate terræ; tamen in gladio tuo vivis, seditionibus et dissensionibus aut gaudes aut terreris. Muta ergo te, et tolle jugum a collo tuo. CAPUT XXXIII. — 36, Epilogus, de pugna contra diabolum exemplo martYrum suscipienda. Vincentii martyris natalitia. Hæc vobis, fratres, pro magnitudinc mysteriorum forte pauca; pro tempore tamen ct pro viribus nostris et pro vestris multa dicta sunt: et si forte enucleatius hæc quæstio discussa non est, partim tamen magna mysteria,quæ postea si tractentur, inveniuntur 3.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
