# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.31-59

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 4.31 to 4.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.31

Quis hoc dixit? Qni peccatum non fecit, nec inventus eat dolus in ore ejus ( I Petr. n, 22 ): qui solus verissime dicere potuit, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet ( Joan. XIV, 30 ). Et tamen confitetur. Sed confessor iste, laudator est, non peccator. Denique audi quid confiteatur, audi laudes: et laus ipsa salus est nostra. Quid enim confitetur Deo Patri Filius sine peccato? Confiteor tibi, inquit, Pater, Domine cosli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25 ). Istam laudem commendavit Patris I, quia abscondit hæc a sapientibus ct prudentibus, id est, superbis et arrogantibus; et revelavit ca parvulis, id cst, infirmis et humilibus. CAPUT III. - 3. Confessio peccatorum ad salutem necessaria. Sed quod vcrum est, est etiam salubris confessio peccatorum. Unle audivimus in Psalmo qui primo lectus est, Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiæ circum labia meat ut non declines cor meum in verba maligna, ad excusandum excusationes in peccatis (Psal. cxt., 3 et 4). Rogat Deum, ut custodiam det ori suo: ct cujus rei custodiam exponit ct dicit. Sunt enim homines qui valde abundant; qui cum coeperint accusari, currunt se excusare. Excusare autem est causas quærere, et causationcs innectere, quare ad se non videatur pertinere peccatum. Alius dicit, Diabolus mihi fecit: alius dicit, Fori una mihi fecit: alius, Fato compulsus sum: nemo ad se. Cum vis esse excusator tuus, triumphat de te accusator tuus. Vis ergo facere quod doleat et gemat accusator tuus, id est diabolus i Fac quod audisti, fac quod didicisti; ct dic Deo tuo, Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi ( Psal. XL, 5 ). Ego, inquit, ego dixi: non diabolus, non fortuna, non falum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
