# Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.49-84

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, 4.49 to 4.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.49

Servare se non potuit bonus bonum, et facturus est se malus bonum? Cum esset bonus, non se servavit bonum; et cum sit malus dicit, Facio me bonum? Quid facis malus, qui peristi bonus, nisi reficiat te qui permanet bonus? Homines quod sumus, Deo ductore sumus. Gratia Creationis. Electio Dei. — Ipse ergo fecit nos, et nan ipsi nos. Noa autem populus ejus et oves pascuæ ejus (Psal. XCIV, 6, 7). Ecce fecit noS homines populum suum, qui nos fecit. Non cnim creati homines jam populus ejus eramus. Videic,. fratres mei, et de ipsius Psalmi verbis attendite, unde dixerit, Ipse fecit nos, et non ipti nos. Hinc dixit, Fecit nos, et non ipsi nos, ut simuS populus ejus et oves pascuæ ejus. Ipse fecit nos. Nam et Pagani nascuntur, et omnes impii, omnes adversarii Ecclessiæ ejus, ut nascerentur, ipse fecit eos. Non enim alius Deus creavit cos. Qui de Paganis naScuntur, ab ipso facii sunt, ab ipso creati sunt; et non sunt populus ejus. nec oves pascuæ ejus. CAPUT IV. — Communis est omnibus natura, non gracia. Natura non putetur gratia: sed et si putetur gratia, ideo putetur gratia, quia et ipsa gratis concessa est. Non enim homo qui non erat promeruit ut esset. Si promeruit, jam erat. scd nondum erat. Ergo qui promereretur, non crat; ct tamen factus est: nec ut pecora factus est, nee ut arber factus est, nec ut saxum factus est; sed factus est ad imaginem Crcatoris. Hoc beneficium quis dedit? Deus qui crat, et cx æterno erat. Cui dedit? Romini qui nondum crat. Dcdit qni erat, accepit qui nun erat. Quis autem hoc facere potuit, nisi qui vocat ea quæ non sunt, tanquam ea quæ sunt (Rom.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml.
